- ARII
- ARIIIndiae populi, item Arabiae, Plin. l. 6. c. 20. 21. Nec non Scythiae Herodoto. Arios etiam in Germania ponit Tacit. in Germ. c. 43. Populi truces, inquit, qui insitae feritati arte ac tempore lenocinantur, nigra scuta, tincta corpora, atr as ad proelia noctes legunt: ipsâ que formidine atque umbrâ feralis exercitus terrorem inferunt, nullô hostiumsustinente novum, ac velut infernum aspectum; nam primi in omnibus proeliis oculi vincuntur. Horum nominis reliquiae in Ar Danica insula. Diu illi Arii cari fidique Romanis. Procopius Arberichos appellat; seu potius scribendum Ariorichos. Hos quoque nominavere Arudos. Fuerunt autem hi sedibus suis ob societatem et amicitiam eiecti a Francis, et postea oram maritimam Belgicae occupavêre. Nuncupati autem vicinis corruptius Armorichi sive Armorivi. Nic Lloyaius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.